QUASILLARIAE

QUASILLARIAE
QUASILLARIAE
ancillarum Textrino in servientium, apud Romanos, nomen, a quasillo seu calatho. Petronius, Nec contenta mulier tam gravi iniuriâ, convocat omnes Quasillarias, familiaeque sordidissimam partem, ac me conspui iubet. Romae olim, Musa. Quasill. vix. an. 30. Cratinus. Lanipend. de suo. Dicebantur autem Lanipendii vel Lanipendiae, qui inter Lanificas pensa partiebantur, quando ea munera sordere Matronis visa sunt. Propertius earundem meminit, l. 4. Eleg. 7. v. 41.
Et graviora rependit iniquis pensa Quasillis,
Garrula de facie si qua locuta mea est.
Vide quoque Hieronym. ad Laetam, apud Laur. Pignorium, Comment de Servis: et supra voce Calathi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Quasillarĭae — (röm. Ant.), Sklavinnen, welche täglich eine bestimmte Quantität Wolle aufspinnen mußten; ihre Aufseherin hieß Lanipendia …   Pierer's Universal-Lexikon

  • CALATHI — apud Martialem l. 14. Epigr. 107. cui hoc lemma est, Nos Satyrus, nos Bacchus amat, nos ebria tigris, Perfusos dominilambere docta pedes: Calices vinarii sunt, quos in Bacchi sacris adhiberi consuevisse, discimus, ex Virgilio Eclogâ 5. v. 69. Et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FOEMINA — an a mollitie feminis vel femoris, ut Scalig. vult Ling. Lat. c. 79. an a fetu, quem sc. concipit, parit, educat; aut plenius a fetu minando, i. e. ducendo dicta, non minus, ac melior sexus, Deum auctorem habet, e costa formata viri: adeoqueve… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”